Fundar 240 Resultados para: Ignis

  • Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem, et in columna ignis per noctem, ut appareret eis via per quam ingrediebantur. (Liber Nehemiae 9, 12)

  • tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto : columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur. (Liber Nehemiae 9, 19)

  • Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 16)

  • Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. (Liber Iob 15, 34)

  • Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus? (Liber Iob 18, 5)

  • Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus ; devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo. (Liber Iob 20, 26)

  • nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis? (Liber Iob 22, 20)

  • Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. (Liber Iob 31, 12)

  • Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi. (Liber Iob 41, 9)

  • De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ. (Liber Iob 41, 10)

  • Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. (Liber Psalmorum 10, 7)

  • Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit ; carbones succensi sunt ab eo. (Liber Psalmorum 17, 9)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina