Fundar 267 Resultados para: Iesu Transformat Aquam In Vinum
Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non. (Prophetia Aggaei 2, 13)
Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? (Prophetia Zachariae 9, 17)
Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 17)
At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 29)
Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 14)
Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 34)
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet. (Evangelium secundum Marcum 2, 22)
Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit. (Evangelium secundum Marcum 15, 23)
erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: (Evangelium secundum Lucam 1, 15)
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt: (Evangelium secundum Lucam 5, 37)
sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. (Evangelium secundum Lucam 5, 38)
Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Dæmonium habet. (Evangelium secundum Lucam 7, 33)