Fundar 2581 Resultados para: Ibi
Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam. (Evangelium secundum Marcum 3, 1)
Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum: (Evangelium secundum Marcum 3, 9)
et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas. (Evangelium secundum Marcum 5, 7)
Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. (Evangelium secundum Marcum 5, 9)
Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. (Evangelium secundum Marcum 5, 11)
et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. (Evangelium secundum Marcum 5, 19)
Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur. (Evangelium secundum Marcum 5, 20)
Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge. (Evangelium secundum Marcum 5, 41)
Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: (Evangelium secundum Marcum 6, 5)
Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. (Evangelium secundum Marcum 6, 18)
cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: (Evangelium secundum Marcum 6, 22)
et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. (Evangelium secundum Marcum 6, 23)