Fundar 9 Resultados para: Honorare
paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti. (Liber Numeri 22, 17)
revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. (Liber Numeri 24, 11)
monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere. (Liber Thobis 10, 13)
Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare, (Liber Esther 6, 6)
respondit: Homo, quem rex honorare cupit, (Liber Esther 6, 7)
et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare. (Liber Esther 6, 9)
Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochæum in platea civitatis, et impositum equo præcedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare. (Liber Esther 6, 11)
Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine. (Liber Sapientiae 14, 17)
gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. (Epistula ad Romanos 15, 9)