Fundar 212 Resultados para: Habet

  • Quid habet amplius homo de labore suo? (Liber Ecclesiastes 3, 9)

  • Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati, (Liber Ecclesiastes 3, 19)

  • Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima. (Liber Ecclesiastes 4, 8)

  • Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. (Liber Ecclesiastes 4, 10)

  • Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? (Liber Ecclesiastes 6, 8)

  • Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo. (Liber Ecclesiastes 7, 13)

  • Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium. (Liber Ecclesiastes 8, 8)

  • Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. (Liber Ecclesiastes 10, 11)

  • In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam. (Liber Ecclesiastes 10, 20)

  • Chorus Fratrum. Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est? (Canticum Canticorum 8, 8)

  • Chorus Fratrum. Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. (Canticum Canticorum 8, 11)

  • Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. (Liber Sapientiae 1, 7)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina