Fundar 23 Resultados para: Gratiarum

  • Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: (Liber Leviticus 7, 12)

  • panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis: (Liber Leviticus 7, 13)

  • Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis, (Liber Leviticus 22, 29)

  • In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis. (Liber Nehemiae 12, 27)

  • Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas : quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus. (Liber Nehemiae 12, 43)

  • Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. (Liber Esther 15, 17)

  • sermones istos, dixerunt: Quam gratiarum actionem reddemus Simoni, et filiis ejus? (Liber I Maccabaeorum 14, 25)

  • Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te. (Liber Proverbiorum 4, 9)

  • Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. (Liber Isaiae 51, 3)

  • semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. (Actus Apostolorum 24, 3)

  • Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: (Epistula I ad Corinthios 12, 4)

  • Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 15)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina