Fundar 417 Resultados para: Fratres

  • Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. (Epistula ad Romanos 1, 13)

  • An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit? (Epistula ad Romanos 7, 1)

  • Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. (Epistula ad Romanos 7, 4)

  • Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. (Epistula ad Romanos 8, 12)

  • Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. (Epistula ad Romanos 10, 1)

  • Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, (Epistula ad Romanos 11, 25)

  • Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. (Epistula ad Romanos 12, 1)

  • Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. (Epistula ad Romanos 15, 14)

  • Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, (Epistula ad Romanos 15, 15)

  • Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)

  • Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. (Epistula ad Romanos 16, 14)

  • Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. (Epistula ad Romanos 16, 17)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina