Fundar 36 Resultados para: Forsitan
forsitan inisti consilium, ut præpares te ad prælium. In quo confidis, ut audeas rebellare? (Liber II Regum 18, 20)
dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te: nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus. (Liber I Paralipomenon 19, 3)
Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me. (Liber Thobis 3, 19)
Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo. (Liber Iudith 7, 24)
Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ; sed conceptum sermonem tenere quis poterit? (Liber Iob 4, 2)
Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? (Liber Iob 11, 7)
Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam: et prudentiam tuam ostendisti plurimam. (Liber Iob 26, 3)
Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt. (Liber Iob 37, 18)
Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea? (Liber Iob 39, 14)
Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. (Liber Psalmorum 54, 13)
pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. (Liber Psalmorum 80, 15)
forsitan aqua absorbuisset nos ; (Liber Psalmorum 123, 4)