Fundar 7 Resultados para: Fornicatio
Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. (Liber Ecclesiasticus 26, 12)
Et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi, et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua? (Prophetia Ezechielis 16, 20)
Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio: in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium. (Prophetia Ezechielis 16, 34)
Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. (Prophetia Osee 4, 11)
Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. (Epistula I ad Corinthios 5, 1)
Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, (Epistula ad Galatas 5, 19)
Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: (Epistula ad Ephesios 5, 3)