Fundar 464 Resultados para: Foedus promissionem Abraham fidem semen sidera arena sacrificio
Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, (Liber Genesis 20, 14)
Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt: (Liber Genesis 20, 17)
Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: (Liber Genesis 21, 3)
Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni? (Liber Genesis 21, 7)
Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. (Liber Genesis 21, 8)
Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: (Liber Genesis 21, 9)
Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. (Liber Genesis 21, 11)
Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen. (Liber Genesis 21, 12)
Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. (Liber Genesis 21, 13)
Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. (Liber Genesis 21, 14)
Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. (Liber Genesis 21, 22)
Dixitque Abraham: Ego jurabo. (Liber Genesis 21, 24)