Fundar 1397 Resultados para: Filii Israel
Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël hæreditatem suam: (Liber Numeri 32, 18)
Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus: faciemus quod jubet dominus noster. (Liber Numeri 32, 25)
Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem. (Liber Numeri 32, 29)
Responderuntque filii Gad et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus: (Liber Numeri 32, 31)
Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum. (Liber Numeri 32, 33)
Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër, (Liber Numeri 32, 34)
Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim, (Liber Numeri 32, 37)
Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus. (Liber Numeri 32, 39)
Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Ægyptiis, (Liber Numeri 33, 3)
Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt: (Liber Numeri 36, 1)
Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo terram, et possidebunt eam. (Liber Deuteronomii 1, 39)
In Seir autem prius habitaverunt Horrhæi: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israël in terra possessionis suæ, quam dedit illi Dominus. (Liber Deuteronomii 2, 12)