Fundar 45 Resultados para: Filiabus

  • Tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri: (Liber Numeri 36, 2)

  • Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus: (Liber Numeri 36, 6)

  • Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël. (Liber Deuteronomii 23, 17)

  • Descendit ergo Samson in Thamnatha: vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim, (Liber Iudicum 14, 1)

  • ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suæ, dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum: quam quæso ut mihi accipiatis uxorem. (Liber Iudicum 14, 2)

  • Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe: quia placuit oculis meis. (Liber Iudicum 14, 3)

  • Juraverunt quoque filii Israël in Maspha, et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem. (Liber Iudicum 21, 1)

  • Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabes Galaad: alias autem non repererunt, quas simili modo traderent. (Liber Iudicum 21, 14)

  • Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione qua diximus: Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin. (Liber Iudicum 21, 18)

  • Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes: (Liber I Samuelis 1, 4)

  • Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial: quia ex multitudine doloris et mœroris mei locuta sum usque in præsens. (Liber I Samuelis 1, 16)

  • Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo. (Liber I Samuelis 30, 6)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina