Mosaico decorativo

Fundar 671 Resultados para: Fecit

  • Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos. (Liber Ieremiae 51, 15)

  • Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo: qui levat nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis. (Liber Ieremiae 51, 16)

  • Non sicut hæc, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est: et Israël sceptrum hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen ejus. (Liber Ieremiae 51, 19)

  • Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israël, sic de Babylone cadent occisi in universa terra. (Liber Ieremiae 51, 49)

  • Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia quæ fecerat Joakim, (Liber Ieremiae 52, 2)

  • Ain. Fecit Dominus quæ cogitavit ; complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis: destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum. (Lamentationes 2, 17)

  • Beth. Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ; contrivit ossa mea. (Lamentationes 3, 4)

  • cum acciperet vasa templi Domini, quæ ablata fuerant de templo, revocare in terram Juda, decima die mensis Sivan, vasa argentea quæ fecit Sedecias filius Josiæ rex Juda, (Liber Baruch 1, 8)

  • vocatæ sunt, et dixerunt: Adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. (Liber Baruch 3, 35)

  • Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo. (Liber Baruch 4, 7)

  • Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 20)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiæ ejus, sicut fecisti tu et filiæ tuæ. (Prophetia Ezechielis 16, 48)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina