Mosaico decorativo

Fundar 4228 Resultados para: Fe

  • educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 24)

  • Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. (Liber Deuteronomii 23, 18)

  • Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum. (Liber Deuteronomii 23, 24)

  • Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi. (Liber Deuteronomii 24, 6)

  • Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 24, 7)

  • Mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto. (Liber Deuteronomii 24, 9)

  • Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas: (Liber Deuteronomii 24, 10)

  • sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. (Liber Deuteronomii 24, 11)

  • Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum. (Liber Deuteronomii 24, 17)

  • Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. (Liber Deuteronomii 24, 19)

  • Memento quæ fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Ægypto: (Liber Deuteronomii 25, 17)

  • quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus: et non timuerit Deum. (Liber Deuteronomii 25, 18)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina