Mosaico decorativo

Fundar 4228 Resultados para: Fe

  • Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. (Liber Exodus 12, 35)

  • Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. (Liber Exodus 12, 37)

  • Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare. (Liber Exodus 12, 39)

  • In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. (Liber Exodus 12, 46)

  • Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 50)

  • Et ait Moyses ad populum : Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto : ut non comedatis fermentatum panem. (Liber Exodus 13, 3)

  • Azyma comedetis septem diebus : non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis. (Liber Exodus 13, 7)

  • Narrabisque filio tuo in die illo, dicens : Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto. (Liber Exodus 13, 8)

  • Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset filios Israël, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc vobiscum. (Liber Exodus 13, 19)

  • Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis. (Liber Exodus 13, 20)

  • Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus ; scientque Ægyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita. (Liber Exodus 14, 4)

  • Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum, (Liber Exodus 14, 24)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina