Fundar 121 Resultados para: Facti

  • Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. (Epistula I ad Corinthios 4, 8)

  • Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. (Epistula I ad Corinthios 4, 9)

  • blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. (Epistula I ad Corinthios 4, 13)

  • Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. (Epistula ad Ephesios 2, 13)

  • Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti: (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 6)

  • ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 7)

  • Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 7)

  • Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 8)

  • vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 14)

  • De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. (Epistula ad Hebraeos 5, 11)

  • Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. (Epistula ad Hebraeos 5, 12)

  • Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, (Epistula ad Hebraeos 6, 4)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina