Fundar 421 Resultados para: Faciem

  • Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur. (Prophetia Danielis 11, 19)

  • Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis, et quæratis faciem meam. (Prophetia Osee 5, 15)

  • Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquæ. (Prophetia Osee 10, 7)

  • Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum. (Prophetia Ioel 2, 3)

  • Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)

  • Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam: faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum: et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit. (Prophetia Ioel 2, 20)

  • facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus: (Prophetia Amos 5, 8)

  • Qui ædificat in cælo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ: Dominus nomen ejus. (Prophetia Amos 9, 6)

  • Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. (Prophetia Michaeae 3, 4)

  • Quia eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. (Prophetia Michaeae 6, 4)

  • Ante faciem indignationis ejus quis stabit? et quis resistet in ira furoris ejus? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo. (Prophetia Nahum 1, 6)

  • Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus. (Prophetia Habacuc 3, 5)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina