Fundar 201 Resultados para: Facere

  • Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum. (Liber I Paralipomenon 10, 4)

  • De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur. (Liber I Paralipomenon 12, 32)

  • Et firmabo regnum ejus usque in æternum, si perseveraverit facere præcepta mea et judicia, sicut et hodie. (Liber I Paralipomenon 28, 7)

  • Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua. (Liber I Paralipomenon 28, 21)

  • Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat, (Liber II Paralipomenon 11, 22)

  • Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 30, 3)

  • Et moveri non faciam pedem Israël de terra quam tradidi patribus eorum: ita dumtaxat si custodierint facere quæ præcepi eis, cunctamque legem, et cæremonias atque judicia, per manum Moysi. (Liber II Paralipomenon 33, 8)

  • et sanctificati immolate Phase: fratres etiam vestros, ut possint juxta verba quæ locutus est Dominus in manu Moysi facere, præparate. (Liber II Paralipomenon 35, 6)

  • At ille, missis ad eum nuntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire præcepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te. (Liber II Paralipomenon 35, 21)

  • et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset. (Liber Thobis 1, 14)

  • ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum. (Liber Iudith 8, 31)

  • cui sententiæ Vasthi regina subjaceret, quæ Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset. (Liber Esther 1, 15)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina