Mosaico decorativo

Fundar 4228 Resultados para: Fé

  • Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum. (Actus Apostolorum 25, 22)

  • Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus. (Actus Apostolorum 25, 23)

  • Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius. (Actus Apostolorum 25, 24)

  • De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie, (Actus Apostolorum 26, 2)

  • quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam. (Actus Apostolorum 26, 10)

  • Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt. (Actus Apostolorum 26, 24)

  • Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor. (Actus Apostolorum 26, 25)

  • Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. (Actus Apostolorum 26, 31)

  • Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem. (Actus Apostolorum 26, 32)

  • Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. (Actus Apostolorum 27, 15)

  • Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur. (Actus Apostolorum 27, 17)

  • Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt: (Actus Apostolorum 27, 18)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina