Fundar 4228 Resultados para: Fé
Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa. (Liber I Maccabaeorum 6, 12)
Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas. (Liber I Maccabaeorum 6, 20)
Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos: et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter. (Liber I Maccabaeorum 6, 31)
Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura: et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terræ. (Liber I Maccabaeorum 6, 49)
Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos. (Liber I Maccabaeorum 6, 52)
festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus: Deficimus quotidie, et esca nobis modica est ; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno. (Liber I Maccabaeorum 6, 57)
et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius: propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc. (Liber I Maccabaeorum 6, 59)
Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati: et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem. (Liber I Maccabaeorum 6, 63)
Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum. (Liber I Maccabaeorum 7, 7)
ut videret exterminium quod fecit Judas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël. (Liber I Maccabaeorum 7, 9)
et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens: Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris. (Liber I Maccabaeorum 7, 15)
et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Israël. (Liber I Maccabaeorum 7, 22)