Fundar 6596 Resultados para: Eum
Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam. (Liber Numeri 21, 1)
At Israël voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. (Liber Numeri 21, 2)
Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. (Liber Numeri 21, 3)
locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aquæ: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. (Liber Numeri 21, 5)
et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet. (Liber Numeri 21, 8)
Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur. (Liber Numeri 21, 9)
Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth. (Liber Numeri 21, 10)
Tunc cecinit Israël carmen istud: Ascendat puteus. Concinebant: (Liber Numeri 21, 17)
Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens: (Liber Numeri 21, 21)
Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. (Liber Numeri 21, 23)
Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus. (Liber Numeri 21, 25)
Habitavit itaque Israël in terra Amorrhæi. (Liber Numeri 21, 31)