Fundar 6596 Resultados para: Eum
Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere et renovare cum eis amicitiam: (Liber I Maccabaeorum 12, 1)
Et audivit Jonathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum: (Liber I Maccabaeorum 12, 24)
Et convenerunt ut ædificarent civitatem: et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha: (Liber I Maccabaeorum 12, 37)
timens ne forte non permitteret eum Jonathas, sed pugnaret adversus eum, quærebat comprehendere eum, et occidere. Et exsurgens abiit in Bethsan. (Liber I Maccabaeorum 12, 40)
Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus: timuit, (Liber I Maccabaeorum 12, 42)
et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera: et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi. (Liber I Maccabaeorum 12, 43)
Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum: et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt. (Liber I Maccabaeorum 12, 48)
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Israël luctu magno. (Liber I Maccabaeorum 12, 52)
horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et relictus sum ego solus. (Liber I Maccabaeorum 13, 4)
Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonathæ, et quia commissurus esset cum eo prælium, misit ad eum legatos, (Liber I Maccabaeorum 13, 14)
dicens: Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis propter negotia quæ habuit, detinuimus eum. (Liber I Maccabaeorum 13, 15)
Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum. (Liber I Maccabaeorum 13, 16)