Fundar 6596 Resultados para: Eum
Ingressus itaque salutavit eum, et dixit : Gaudium tibi sit semper. (Liber Thobis 5, 11)
Dixit itaque illi Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum ? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam. (Liber Thobis 5, 14)
Et dixit ei angelus : Ego ducam, et reducam eum ad te. (Liber Thobis 5, 15)
Cui Raphaël angelus dixit : Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat ? (Liber Thobis 5, 17)
Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum : (Liber Thobis 5, 24)
Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. (Liber Thobis 5, 27)
Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. (Liber Thobis 6, 1)
Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. (Liber Thobis 6, 2)
Et dixit ei angelus : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus. (Liber Thobis 6, 4)
Tunc angelus Raphaël dixit ei : Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium. (Liber Thobis 6, 16)
Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus : habet potestatem dæmonium super eos. (Liber Thobis 6, 17)
Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum ? Qui dixerunt : Novimus. (Liber Thobis 7, 4)