Mosaico decorativo

Fundar 6596 Resultados para: Eum

  • Reliqua autem sermonum Baasa, et quæcumque fecit, et prælia ejus, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ? (Liber I Regum 16, 5)

  • Cum autem in manu Jehu filii Hanani prophetæ verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum ejus, et contra omne malum quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam : ob hanc causam occidit eum, hoc est, Jehu filium Hanani prophetam. (Liber I Regum 16, 7)

  • Anno vigesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Israël in Thersa, duobus annis. (Liber I Regum 16, 8)

  • Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux mediæ partis equitum : erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa præfecti Thersa. (Liber I Regum 16, 9)

  • Irruens ergo Zambri, percussit et occidit eum, anno vigesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo. (Liber I Regum 16, 10)

  • propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii ejus, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israël, provocantes Dominum Deum Israël in vanitatibus suis. (Liber I Regum 16, 13)

  • Reliqua autem sermonum Ela, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ? (Liber I Regum 16, 14)

  • Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israël Amri, qui erat princeps militiæ super Israël in die illa in castris. (Liber I Regum 16, 16)

  • Ascendit ergo Amri, et omnis Israël cum eo, de Gebbethon, et obsidebant Thersa. (Liber I Regum 16, 17)

  • in peccatis suis quæ peccaverat, faciens malum coram Domino, et ambulans in via Jeroboam, et in peccato ejus, quo fecit peccare Israël. (Liber I Regum 16, 19)

  • Reliqua autem sermonum Zambri, et insidiarum ejus, et tyrannidis, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ? (Liber I Regum 16, 20)

  • Tunc divisus est populus Israël in duas partes : media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem : et media pars Amri. (Liber I Regum 16, 21)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina