Mosaico decorativo

Fundar 6596 Resultados para: Eum

  • et judicavit Israëlem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir. (Liber Iudicum 10, 2)

  • Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israël per viginti et duos annos, (Liber Iudicum 10, 3)

  • Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum. (Liber Iudicum 10, 6)

  • in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim: afflictusque est Israël nimis. (Liber Iudicum 10, 9)

  • Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim. (Liber Iudicum 10, 10)

  • Dixeruntque filii Israël ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos. (Liber Iudicum 10, 15)

  • Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria, contra quos congregati filii Israël in Maspha castrametati sunt. (Liber Iudicum 10, 17)

  • Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob: congregatique sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et quasi principem sequebantur. (Liber Iudicum 11, 3)

  • In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israël. (Liber Iudicum 11, 4)

  • dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon. (Liber Iudicum 11, 6)

  • Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. (Liber Iudicum 11, 11)

  • Quibus ille respondit: Quia tulit Israël terram meam, quando ascendit de Ægypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem: nunc ergo cum pace redde mihi eam. (Liber Iudicum 11, 13)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina