Fundar 62 Resultados para: Etenim

  • etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur. (Liber Sapientiae 14, 10)

  • Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam ; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. (Liber Sapientiae 15, 2)

  • Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur. (Liber Sapientiae 16, 5)

  • Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos: sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. (Liber Sapientiae 16, 12)

  • Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas ; alii autem bonos hospites in servitutem redigebant. (Liber Sapientiae 19, 13)

  • Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. (Liber Ecclesiasticus 8, 7)

  • Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur, et in delictis non volutabuntur. (Liber Ecclesiasticus 23, 16)

  • Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus. (Liber Ecclesiasticus 38, 1)

  • etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria. (Liber Ecclesiasticus 38, 12)

  • Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiæ ; appropinquare Deo volunt. (Liber Isaiae 58, 2)

  • Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, argenteorum et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur: ipsi vero sicut trabes in medio comburentur. (Liber Baruch 6, 54)

  • et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. (Evangelium secundum Lucam 1, 66)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina