Fundar 4688 Resultados para: Et Fratres Ejus
Misi autem fratres: ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis: (Epistula II ad Corinthios 9, 3)
Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam. (Epistula II ad Corinthios 9, 5)
sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in sæculum sæculi. (Epistula II ad Corinthios 9, 9)
Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. (Epistula II ad Corinthios 9, 15)
Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. (Epistula II ad Corinthios 11, 9)
Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum. (Epistula II ad Corinthios 11, 15)
et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus. (Epistula II ad Corinthios 11, 33)
An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis? (Epistula II ad Corinthios 13, 3)
De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 13, 11)
et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ. (Epistula ad Galatas 1, 2)
Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: (Epistula ad Galatas 1, 11)
sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. (Epistula ad Galatas 2, 4)