Fundar 946 Resultados para: Erit
Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo ; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius. (Prophetia Ioel 3, 17)
Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ ; et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. (Prophetia Ioel 3, 18)
Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua. (Prophetia Ioel 3, 19)
si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? (Prophetia Amos 3, 6)
Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis. (Prophetia Amos 5, 5)
Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel: (Prophetia Amos 5, 6)
Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis. (Prophetia Amos 5, 14)
Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus. (Prophetia Amos 5, 17)
Misertus est Dominus super hoc: Non erit, dixit Dominus. (Prophetia Amos 7, 3)
Misertus est Dominus super hoc: Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus. (Prophetia Amos 7, 6)
Et erit in die illa, dicit Dominus Deus: occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis: (Prophetia Amos 8, 9)
Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam ; non erit fuga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit. (Prophetia Amos 9, 1)
