Mosaico decorativo

Fundar 1299 Resultados para: Ergo

  • Surrexit ergo Joram super regnum patris sui: cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israël. (Liber II Paralipomenon 21, 4)

  • Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum, et Arabum qui confines sunt Æthiopibus: (Liber II Paralipomenon 21, 16)

  • Cum ergo everteret Jehu domum Achab, invenit principes Juda, et filios fratrum Ochoziæ, qui ministrabant ei, et interfecit illos. (Liber II Paralipomenon 22, 8)

  • Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram. (Liber II Paralipomenon 22, 12)

  • Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege, dixitque ad eos Jojada: Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David. (Liber II Paralipomenon 23, 3)

  • Iste est ergo sermo quem facietis: (Liber II Paralipomenon 23, 4)

  • Fecerunt ergo Levitæ, et universus Juda, juxta omnia quæ præceperat Jojada pontifex: et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum et egressuri erant: siquidem Jojada pontifex non dimiserat abire turmas quæ sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant. (Liber II Paralipomenon 23, 8)

  • Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam: posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus. (Liber II Paralipomenon 24, 8)

  • Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quæ dedi militibus Israël? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura. (Liber II Paralipomenon 25, 9)

  • Nunc ergo placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël, et avertet a nobis furorem iræ suæ. (Liber II Paralipomenon 29, 10)

  • Surrexerunt ergo Levitæ: Mahath filius Amasai, et Joël filius Azariæ de filiis Caath: porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De filiis autem Gersom, Joah filius Zemma, et Eden filius Joah. (Liber II Paralipomenon 29, 12)

  • Ezechias autem etiam hæc addidit: Implestis manus vestras Domino: accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota. (Liber II Paralipomenon 29, 31)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina