Fundar 1299 Resultados para: Ergo
Congregavit ergo Jehu omnem populum, et dixit ad eos: Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius. (Liber II Regum 10, 18)
Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini: et inter regem et populum. (Liber II Regum 11, 17)
Vocavitque rex Joas Jojadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sartatecta non instauratis templi? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam. (Liber II Regum 12, 7)
Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno. (Liber II Regum 13, 20)
Venerunt ergo servi regis Ezechiæ ad Isaiam. (Liber II Regum 19, 5)
Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam: audierat enim quod recessisset de Lachis. (Liber II Regum 19, 8)
Tu enim ipse audisti quæ fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas: num ergo solus poteris liberari? (Liber II Regum 19, 11)
Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo judicium. (Liber II Regum 25, 6)
Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque. (Liber I Paralipomenon 2, 4)
Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 3, 4)
Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt. (Liber I Paralipomenon 4, 41)
Filii ergo Ruben primogeniti Israël: Enoch, et Phallu, Esron, et Charmi. (Liber I Paralipomenon 5, 3)