Fundar 2192 Resultados para: Eos
Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii: propter quod ne timeatis eos. (Liber Baruch 6, 68)
Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos: et audivi loquentem ad me, (Prophetia Ezechielis 2, 2)
et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: (Prophetia Ezechielis 2, 4)
Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 2, 6)
Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant: quoniam irritatores sunt. (Prophetia Ezechielis 2, 7)
Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos. (Prophetia Ezechielis 3, 4)
ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 3, 9)
Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi: (Prophetia Ezechielis 3, 10)
et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos: et dices eis: Hæc dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant. (Prophetia Ezechielis 3, 11)
Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar: et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus mœrens in medio eorum. (Prophetia Ezechielis 3, 15)
Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tuæ. (Prophetia Ezechielis 3, 24)
Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 3, 27)