Mosaico decorativo

Fundar 1607 Resultados para: Eorum

  • Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus: ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui: et concident terram, et non eruam de manu eorum. (Prophetia Zachariae 11, 6)

  • Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis, siquidem et anima eorum variavit in me. (Prophetia Zachariae 11, 8)

  • Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quæret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet. (Prophetia Zachariae 11, 16)

  • Et dicent duces Juda in corde suo: Confortentur mihi habitatores Jerusalem in Domino exercituum, Deo eorum ! (Prophetia Zachariae 12, 5)

  • In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem: et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum. (Prophetia Zachariae 12, 8)

  • Et planget terra: familiæ et familiæ seorsum: familiæ domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum: (Prophetia Zachariae 12, 12)

  • familiæ domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiæ domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiæ Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum: (Prophetia Zachariae 12, 13)

  • omnes familiæ reliquæ, familiæ et familiæ seorsum, et mulieres eorum seorsum. (Prophetia Zachariae 12, 14)

  • Et dicetur ei: Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me. (Prophetia Zachariae 13, 6)

  • Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo. (Prophetia Zachariae 14, 5)

  • Et hæc erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quæ pugnaverunt adversus Jerusalem: tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos: et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo. (Prophetia Zachariae 14, 12)

  • Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate. (Prophetia Malachiae 4, 6)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina