Fundar 2391 Resultados para: Enim
In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt ; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos. (Liber Sapientiae 12, 27)
Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est: speciei enim generator hæc omnia constituit. (Liber Sapientiae 13, 3)
a magnitudine enim speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit creator horum videri. (Liber Sapientiae 13, 5)
Sed tamen adhuc in his minor est querela ; et hi enim fortasse errant, Deum quærentes, et volentes invenire. (Liber Sapientiae 13, 6)
Si enim tantum potuerunt scire ut possent æstimare sæculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt? (Liber Sapientiae 13, 9)
ne forte cadat, prospiciens illi: sciens quoniam non potest adjuvare se: imago enim est, et opus est illi adjutorium. (Liber Sapientiae 13, 16)
Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua. (Liber Sapientiae 14, 2)
Benedictum est enim lignum per quod fit justitia ; (Liber Sapientiae 14, 7)
Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitæ est: (Liber Sapientiae 14, 12)
neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. (Liber Sapientiae 14, 13)
Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus. (Liber Sapientiae 14, 14)
Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem ; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. (Liber Sapientiae 14, 15)