Fundar 2391 Resultados para: Enim
Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti. (Liber Iudith 9, 5)
Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum. (Liber Iudith 9, 15)
Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. (Liber Iudith 9, 16)
Vivit enim Nabuchodonosor rex terræ, et vivit virtus ejus, quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi. (Liber Iudith 11, 5)
Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus: et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur. (Liber Iudith 11, 6)
Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eum pro peccatis suis. (Liber Iudith 11, 8)
Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum, (Liber Iudith 11, 14)
Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat. (Liber Iudith 12, 11)
Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia ejus. (Liber Iudith 12, 16)
Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire. (Liber Iudith 14, 10)
Tunc ingressus Vagao cubiculum ejus, stetit ante cortinam, et plausum fecit manibus suis: suspicabatur enim illum cum Judith dormire. (Liber Iudith 14, 13)
et dixit: Una mulier hebræa fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor: ecce enim Holofernes jacet in terra, et caput ejus non est in illo. (Liber Iudith 14, 16)