Fundar 2391 Resultados para: Enim

  • Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua. (Epistula Iacobi 5, 16)

  • Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. (Epistula I Petri 2, 19)

  • Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum. (Epistula I Petri 2, 20)

  • In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: (Epistula I Petri 2, 21)

  • Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum. (Epistula I Petri 2, 25)

  • Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris. (Epistula I Petri 3, 5)

  • Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. (Epistula I Petri 3, 10)

  • Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes. (Epistula I Petri 3, 17)

  • Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus. (Epistula I Petri 4, 3)

  • Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. (Epistula I Petri 4, 6)

  • Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. (Epistula II Petri 1, 8)

  • Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. (Epistula II Petri 1, 9)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina