Fundar 2391 Resultados para: Enim
Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, (Epistula ad Romanos 9, 3)
Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ: (Epistula ad Romanos 9, 6)
Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius. (Epistula ad Romanos 9, 9)
Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), (Epistula ad Romanos 9, 11)
Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor. (Epistula ad Romanos 9, 15)
Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. (Epistula ad Romanos 9, 17)
Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit? (Epistula ad Romanos 9, 19)
Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram: (Epistula ad Romanos 9, 28)
Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, (Epistula ad Romanos 9, 32)
Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. (Epistula ad Romanos 10, 2)
Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. (Epistula ad Romanos 10, 3)
Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. (Epistula ad Romanos 10, 4)