Fundar 2391 Resultados para: Enim
audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses. (Actus Apostolorum 6, 14)
Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est. (Actus Apostolorum 7, 33)
dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei. (Actus Apostolorum 7, 40)
Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. (Actus Apostolorum 8, 7)
nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. (Actus Apostolorum 8, 16)
Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. (Actus Apostolorum 8, 21)
In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. (Actus Apostolorum 8, 23)
Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat. (Actus Apostolorum 9, 11)
Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. (Actus Apostolorum 9, 16)
Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam: incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes, (Actus Apostolorum 10, 37)
Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum. (Actus Apostolorum 10, 46)
Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide. (Actus Apostolorum 13, 8)