Fundar 2975 Resultados para: End
Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem. (Liber Leviticus 22, 13)
Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo, (Liber Leviticus 25, 14)
et juxta supputationem frugum vendet tibi. (Liber Leviticus 25, 15)
Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. (Liber Leviticus 25, 16)
Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis: (Liber Leviticus 25, 23)
unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur. (Liber Leviticus 25, 24)
Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat. (Liber Leviticus 25, 25)
Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, (Liber Leviticus 25, 26)
computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam. (Liber Leviticus 25, 27)
Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum. (Liber Leviticus 25, 28)
Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. (Liber Leviticus 25, 29)
Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum. (Liber Leviticus 25, 31)
