Fundar 346 Resultados para: Eligere Septem
Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat: (Liber II Maccabaeorum 7, 20)
Convocatis autem Machabæus septem millibus qui cum ipso erant, rogabat ne hostibus reconciliarentur, neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem: sed fortiter contenderent, (Liber II Maccabaeorum 8, 16)
Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem. (Liber Proverbiorum 9, 1)
Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias. (Liber Proverbiorum 26, 16)
Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius. (Liber Proverbiorum 26, 25)
Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram. (Liber Ecclesiastes 11, 2)
Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum. (Liber Ecclesiasticus 22, 13)
Anima viri sancti enuntiat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum. (Liber Ecclesiasticus 37, 18)
Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos ; aufer opprobrium nostrum. (Liber Isaiae 4, 1)
Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. (Liber Isaiae 7, 15)
Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum. (Liber Isaiae 7, 16)
Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui ; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati. (Liber Isaiae 11, 15)