Fundar 398 Resultados para: Elá
et Simon ædificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas et seras. (Liber I Maccabaeorum 12, 38)
Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis quæ delatæ erant, illæ accitum Heliodorum, qui erat super negotia ejus, misit, cum mandatis ut prædictam pecuniam transportaret. (Liber II Maccabaeorum 3, 7)
Simon autem prædictus, pecuniarum et patriæ delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hæc, et ipse fuisset incentor malorum: (Liber II Maccabaeorum 4, 1)
Et post triennii tempus, misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum. (Liber II Maccabaeorum 4, 23)
Menelaus autem principatum quidem obtinuit: de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat præpositus, (Liber II Maccabaeorum 4, 27)
Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo: Sostratus autem prælatus est Cypriis. (Liber II Maccabaeorum 4, 29)
Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quædam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates. (Liber II Maccabaeorum 4, 32)
Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum jurejurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus justitiam. (Liber II Maccabaeorum 4, 34)
Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo jam auro exportato. (Liber II Maccabaeorum 4, 39)
De his ergo cœpit judicium adversus Menelaum agitari. (Liber II Maccabaeorum 4, 43)
Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemæo multas pecunias dare ad suadendum regi. (Liber II Maccabaeorum 4, 45)
et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit. (Liber II Maccabaeorum 4, 47)