Fundar 4364 Resultados para: Ejus
Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 21)
Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos: (Evangelium secundum Matthaeum 4, 24)
Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, (Evangelium secundum Matthaeum 5, 1)
neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 35)
Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 33)
Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 28)
Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 3)
Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 14)
et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 15)
Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 21)
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 23)
Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 25)