Fundar 4364 Resultados para: Ejus
Multa abscondita sunt majora his: pauca enim vidimus operum ejus. (Liber Ecclesiasticus 43, 36)
In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis. (Liber Ecclesiasticus 44, 21)
et ut stellas exaltare semen ejus, et hæreditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terræ. (Liber Ecclesiasticus 44, 23)
Et in Isaac eodem modo fecit, propter Abraham patrem ejus. (Liber Ecclesiasticus 44, 24)
Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi. (Liber Ecclesiasticus 45, 7)
Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris: opus virtutis, et desideria oculorum ornata. (Liber Ecclesiasticus 45, 14)
Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes ejus per omne tempus. (Liber Ecclesiasticus 45, 16)
Complevit Moyses manus ejus, et unxit illum oleo sancto. (Liber Ecclesiasticus 45, 18)
Factum est illi in testamentum æternum, et semini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus. (Liber Ecclesiasticus 45, 19)
Panem ipsis in primis paravit in satietatem: nam et sacrificia Domini edent, quæ dedit illi et semini ejus. (Liber Ecclesiasticus 45, 26)
Ceterum in terra gentes non hæreditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et hæreditas. (Liber Ecclesiasticus 45, 27)
Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suæ, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum. (Liber Ecclesiasticus 45, 30)