Fundar 1710 Resultados para: Ego
Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Ægypto ? (Liber Exodus 3, 11)
Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum. (Liber Exodus 3, 12)
Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ? (Liber Exodus 3, 13)
Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis Israël : Qui est, misit me ad vos. (Liber Exodus 3, 14)
Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam. (Liber Exodus 3, 19)
Dixit Dominus ad eum : Quis fecit os hominis ? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum ? nonne ego ? (Liber Exodus 4, 11)
Perge, igitur, et ego ero in ore tuo : doceboque te quid loquaris. (Liber Exodus 4, 12)
Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus : et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis. (Liber Exodus 4, 15)
Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum : Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. (Liber Exodus 4, 21)
Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti dimittere eum : ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. (Liber Exodus 4, 23)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus (Liber Exodus 6, 2)
Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei. (Liber Exodus 6, 5)