Fundar 1710 Resultados para: Ego
Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me. (Liber Proverbiorum 8, 17)
Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant, (Liber Proverbiorum 8, 24)
necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar. (Liber Proverbiorum 8, 25)
Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam? (Liber Proverbiorum 23, 35)
Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus. (Liber Proverbiorum 31, 18)
Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ; (Liber Ecclesiastes 1, 12)
Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis ; et vidi quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 1)
Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego? (Liber Ecclesiastes 2, 25)
Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ; (Liber Ecclesiastes 5, 7)
Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus. (Liber Ecclesiastes 6, 3)
Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei. (Liber Ecclesiastes 8, 2)
Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio, (Liber Ecclesiastes 8, 6)