Fundar 1710 Resultados para: Ego
Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. (Liber Psalmorum 118, 19)
Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. (Liber Psalmorum 118, 63)
Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi. (Liber Psalmorum 118, 67)
Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. (Liber Psalmorum 118, 69)
Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum. (Liber Psalmorum 118, 70)
Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis. (Liber Psalmorum 118, 78)
Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua. (Liber Psalmorum 118, 87)
Tuus sum ego ; salvum me fac: quoniam justificationes tuas exquisivi. (Liber Psalmorum 118, 94)
Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. (Liber Psalmorum 118, 125)
Adolescentulus sum ego et contemptus ; justificationes tuas non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 141)
Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. (Liber Psalmorum 118, 162)
Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis. (Liber Psalmorum 134, 5)