Fundar 1710 Resultados para: Ego
Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. (Liber Iob 33, 6)
Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me. (Liber Iob 33, 9)
Attende, Job, et audi me: et tace, dum ego loquor. (Liber Iob 33, 31)
Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo. (Liber Iob 34, 31)
Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere. (Liber Iob 34, 33)
Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero? (Liber Iob 35, 3)
Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. (Liber Iob 35, 4)
Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. (Liber Iob 40, 9)
Concident eum amici? divident illum negotiatores? (Liber Iob 40, 25)
Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi. (Liber Iob 42, 4)
Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. (Liber Psalmorum 2, 6)
Dominus dixit ad me: Filius meus es tu ; ego hodie genui te. (Liber Psalmorum 2, 7)