Fundar 1710 Resultados para: Ego
Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 32)
Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 34)
Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 39)
Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 44)
Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 7)
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 9)
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 16)
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 32)
Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 33)
Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 10)
Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 28)
Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 27)