Mosaico decorativo

Fundar 1007 Resultados para: Ecce

  • Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster. (Liber Ieremiae 3, 22)

  • Et dixi: Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam? (Liber Ieremiae 4, 10)

  • Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius. Væ nobis, quoniam vastati sumus. (Liber Ieremiae 4, 13)

  • Dicite gentibus: Ecce auditum est in Jerusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Juda vocem suam: (Liber Ieremiae 4, 16)

  • Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili ; et cælos, et non erat lux in eis. (Liber Ieremiae 4, 23)

  • Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt. (Liber Ieremiae 4, 24)

  • Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini, et a facie iræ furoris ejus. (Liber Ieremiae 4, 26)

  • Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum ; ruperunt vincula. (Liber Ieremiae 5, 5)

  • Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos. (Liber Ieremiae 5, 14)

  • Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. (Liber Ieremiae 5, 15)

  • Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. (Liber Ieremiae 6, 10)

  • Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus: quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt. (Liber Ieremiae 6, 19)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina