Fundar 698 Resultados para: Eat
Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 16)
Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 18)
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 29)
Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 30)
In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 11)
et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 6)
Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 11)
Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 16)
Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 17)
Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? (Evangelium secundum Matthaeum 17, 10)
Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 14)
Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 46)