Fundar 698 Resultados para: Eat
Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent ; (Liber Ecclesiastes 12, 1)
et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. (Liber Ecclesiastes 12, 7)
Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. (Canticum Canticorum 6, 8)
Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. (Liber Sapientiae 2, 6)
Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis. (Liber Sapientiae 2, 7)
Coronemus nos rosis antequam marcescant ; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra: (Liber Sapientiae 2, 8)
Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum ; (Liber Sapientiae 3, 13)
Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. (Liber Sapientiae 5, 18)
et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est, (Liber Sapientiae 9, 2)
Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, (Liber Sapientiae 10, 1)
a magnitudine enim speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit creator horum videri. (Liber Sapientiae 13, 5)
ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare. (Liber Sapientiae 14, 4)